# Repertorium 289.23-46

Marko Marulić, Repertorium, 289.23 to 289.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.23

Quid est fides nisi credere quod non uides etc. Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite VIII. Oues pastorem sequuntur, quia sciunt uocem eius. Alienum autem non sequuntur, sed effugiunt ab eo, quia non nouerunt uocem alienorum. Ego sum ostium. Per me siquis introierit, saluabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet. Oues meę uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me. Et ego uitam ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea X. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Non ne dixit tibi quoniam, si credideris, uidebis gloriam Dei? XI. Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; et qui uidet me, uidet eum qui misit me. Ego lux in mundum ueni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat XII. Creditis in Deum et in me credite XIIII. Qui credit in me, opera quę ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet XIIII. Manete in me, et ego in uobis etc. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Si manseritis in me etc. XV. Et non dico uobis, quia ego rogabo Patrem de uobis: ipse enim Pater amat uos, quia uos me amastis et credidistis quia a Deo exiui XVI. Hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te, solum Deum uerum, et quem misisti, Iesum Christum. Manifestaui nomen tuum hominibus etc., de his qui credunt in Patrem et Filium. Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint etc.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
