# Repertorium 289.53

Marko Marulić, Repertorium, IOANNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.53

Festum. Pater meus usque modo operatur, et tamen dicitur Deus sabbato requieuisse; sed hoc ideo quia iam creaturam nullam condebat, postquam perfecta sunt omnia. Quietem uero propterea appellauit Scriptura, ut nos admoneret post laborem bonorum operum quieturos V. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non soluatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato VII. Sabbatum obseruare spiritaliter est non habere peccatum. Dicitur enim: Opus seruile in eo non facietis. Qui autem facit peccatum, seruus est peccati VIII. Inter Pasca Iudeorum et nostruin quid intersit XI.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
