# Repertorium 290.11-14

Marko Marulić, Repertorium, 290.11 to 290.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.11

: Induti loricam fidei et caritatis V. : Certa bonum certamen fidei, apprehende uitam ęternam, in qua uocata es. Depositum custodi deuitans profanas uocum nouitates falsi nominis scientię etc. VI. : Fideles fratres Christi: qui enim sanctificat et sanc tificantur ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos uocare dicens: Nunciabo nomen tuum fratribus meis II. Ingrediemur enim in requiem qui credimus. Relinquitur sabbatismus populo Dei etc. IIII. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Fide intelligimus aptata esse sęcula uerbo Dei, ut ex inuisibilibus uisibilia fierent. Item fidei exempla. Abel iustus, Ennoch translatus etc. Sine fide autem impossibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit etc. Per fidem uicerunt regna etc. pati uoluerunt etc. Quibus dignus non erat mundus. Et hi omnes testimonio fidei probati XI. : Credebant pariter II. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una IIII. In Antiochia discipuli primum dicti Christiani XI. IACOBI: Fides, si non habeat opera, mortua est in se metipsa. Abraham ex operibus iustificatus est et Raab meretrix II. PETRI I: Qui crediderit in eum, non confundetur II. : Vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia II. Hoc est mandatum eius, ut credamus in nomine Filii eius IesuChristi, et diligamus alterutrum III. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint etc. Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo IIII. Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Omne quod natum est ex Deo, uincit mundum; et hęc est uictoria quę uincit mundum, fides nostra. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit [in] Filio, mendacem fecit eum etc. V. APOCALIPSIS: Ecce dedi coram te ostium apertum etc. quia seruasti uerbum meum, et non negasti nomen meum III.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
