# Repertorium 292.1-46

Marko Marulić, Repertorium, 292.1 to 292.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/292.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/292.1

Fortuna uaria . Fata nos ducunt, et quantum cuique temporis restet, prima nascentium hora disposuit . Publius ait: Cuiuis potest accidere, quod cuiquam potest . De uarietate fortunę . Omne quod fortuito uenit, instabile est . Fortuna mari comparatur . Fortuna crudelis . Fortuna, cum blanditur, captatum uenit . Fortunam citius reperies quam retineas. Fortuna nemini plusquam consilium ualet. Fortuna uitrea est, quę tunc cum splendet, frangitur . Legem nocens ueretur, fortunam innocens. Nulla est tam bona fortuna, de qua nihil queri possis . Pompei et Lepidi fortuna ex alto ad imum deiecta . Nihil dat fortuna mancipio . Fortuna ludos facit . Non habet, ut putamus, fortuna longas manus, neminem occupat nisi hęrentem sibi . Fors omnia uersat . Fortuna nec bonum nec malum tribuit, sed bonorum malorumque materiam . Fors uitę uaria . Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt . Felicitas instabilis . Facilis est ad beatam uitam uia uitę . Liber de uita beata . Summum bonum homo beatus . Animus ad beatitudinem sublatus . O quantum caliginis mentibus humanis obiicit magna felicitas . Bona fragilia . Beatitudo . Nondum felix es, si nondum te turba deridet . Res est inquieta felicitas . Error beatam uitam optantium . Quis felix uel beatus . Demetrius mare mortuum uocat eum qui nullis fortunę ictibus concutitur . Beatus animus cęlo redditus . Felicitas falsa . Beata uita diuina est . Contra eos qui dicunt: ad uirtutem opus est bonis externis, ut efficiant beatum . Quid est uita beata . Nunquam credideris felicem quenquam ex felicitate suspensum . Vita beata . Tunc habebis tuum, cum intelliges infelicissimos esse felices . Fides. Alexander plus amico quam matri credidit . Et Cęsar litteras multorum ad Pompeium missas non legit, sed combussit . Reguli fides hostium tormentis fortior . Fides sacratissimum humani pectoris bonum . Quid sit fides . Fortis. Quid uires corporis alis et exerces? Pecudibus ista maiora ferisque natura concessit . Formosus. Errat qui dicit: Gratior est pulchro ueniens e corpore uirtus. Ipsa magnum sui decus est uirtus, non ullo honestamento eget .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
