Latin
PROBLEMATA ARISTOTELIS
Marko Marulić, Repertorium 295
Unproofread scanNot analysed yet
Fortis. Cur homines fortes magis ex parte uinosi sunt. Cur fortitudinem maxime honorant res publicę, cum non sit uirtutum pręcipua . Fur. Quam ob causam qui ex balneis, ex palestra, ex foro aliquid furatus est, morte mulctatur, qui autem ex domo priuata, precium duplum exoluit. Cur furto damnum capitale statutum est. Contumelię autem quę grauior iniuria est, poenę taxatio tit . Frigidum. Qui hieme aqua frigida se lauant, tunc tantum frigent, reliquo die tuti a frigore sunt . Cur homines pleni admodum rigent, cum tamen omne pingue calidum sit . Cur pili eriguntur. Cur magis rigemus currendo quam stando. Quare qui rigent maxime, dormire non ualent . Quam ob causam aere sudo apertoque frigus fit acrius quam nubilo, cum stellę sint calidę et cęlum. Cur cęlum nubilum tepidius sit . Cur halitum ex ore tum calidum tum frigidum reddere possumus . Fides. Cur homini potius quam cuiquam ex cęteris animantibus credendum est .