Latin
30.1 to 30.9
Marko Marulić, Repertorium 30.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est II. Qui non diligit fratrem suum etc. ---de dilectione proximi. Non diligamus lingua, sed opere III. Diligamus nos inuicem, quia caritas ex Deo est; et omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non nouit Deum, quia Deus caritas est. Si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Si diligamus inuicem, Deus. in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Siquis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligit et fratrem suum IIII. Auaritia. AD CORINTHIOS I: Fures, auari ,rapaces regnum Dei non possidebunt VI. /: Auaritia idolorum seruitus III. : Radix enim omnium malorum est cupiditas etc. VI. II : Homines se ipsos amantes etc. cupidi, elati. Ex his enim sunt qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas etc . III. : Sint mores sine auaritia, contenti pręsentibus XIII. : Ananias et Saphira, quia secundum uotum non omnia obtulerunt, a Petro reprehensi cediderunt mortui V. Simon magus maledicitur, quia putauit Spiritum Sanctum posse haheri uenalem VIII. Argentarii trahunt in ius Caium et Aristarcum, discipulos Pauli, quia contra idola prędicabant, ueriti artis suę lucrum minui XIX. IACOBI: Contra auaritiam diuitum V. Aduersa. AD ROMANOS: Gloriamur in tribulationibus V. AD CORINTHIOS II: Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę etc. IIII. Nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnę, intus timores. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus etc. VII. Damasci per fenestram in sporta demissus effugi XI.