# Repertorium 30.10-30

Marko Marulić, Repertorium, 30.10 to 30.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/30.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/30.10

Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum XII. AD PHILIPPENSES: Plus se profecisse in uinculis affirmat I. : Habebitis tribulationem diebus decem II: Ego quos amo, arguo et castigo III. Appetitus. Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem etc. De operibus carnis. Sequitur: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur AD GALATAS V. : Iuuenilia autem desideria fuge II. : Paulus nihil se hic concupisse asserit XX. PETRI I: Abstinete uos a carnalibus desideriis, quę militant aduersus animam, ut ex conuersatione uestra glorificetur Deus II. Anima. AD CORINTHIOS II: Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei, et non ex nobis IIII. Apostoli. EADEM: Existimo nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi etc. XI. An experimentum quęritis eius, qui in me loquitur Christus? XIII. AD GALATAS : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Iacobus et Cephas et Ioannes, qui uidebantur columnę esse, dextras dederunt mihi et Barnabę societatis II. : Cecidit sors super Mathiam I. Per apostolos fiebant miracula; etiam per umbram Petri ab infirmitatibus sanabantur V. : XII Portę ciuitatis XII apostoli XXI. Auxilium. : Paulo in nocte apparuit Macedo dicens: Transiens in Macedoniam adiuua nos XVI. Antichristus. AD THESSALONICENSES II: Nequis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit discessio primum, et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur etc. Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione aduentus sui eum; cuius est aduentus secundum operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et prodigiis mendacibus etc. II.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
