Latin
300.1 to 300.25
Marko Marulić, Repertorium 300.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna. Fato fieri omnia. Est autem fatum connexa rerum series siue ratio per quam mundus administratur etc. . Heraclitus fato omnia fieri putat . Fortunam Epicurus non putat deam, quod deus nihil temere agit . Felix quisnam sit? Qui sanus, locuples, et non ingenuus neque imperitus . Solon a Croeso interrogatus quisnam sibi uideretur felix? Thelus, inquit, Atheniensis et Cleobis et Bito . Menedemus dicente quodam maximum esse bonum omnibus quę quisquam cupiat frui, multo inquit maius est ea solum quę deceat cupere . Felicitas quinquepartita, eruditio, ualitudo, euentus, gloria, diuitię . Bias secundus interrogatus, qui nam anxietate maiore anxiaretur, ille, inquit, qui se maxime cupit esse felicem et quietum . Aristoteles felicitatem ait plenitudinem ex III maxime constantem bonis, animi scilicet et corporis et externis . Diogenes rogantibus Atheniensibus, ut initiaretur, atque dicentibus, quod apud inferos hi qui initiati sunt, pręsident: Perridiculum est, inquit. Siquidem Agesilaus et Epaminundas in coeno degent, uiles autem quique initiati in beatorum insulis erunt . Beatus dicebatur Calisthenes, quod magnificis ab Alexandro apparatibus exciperetur. At ille: Infelix, inquit, est qui tunc prandet ac coenat, cum Alexandro uidetur . Antigonus Zenonem se feliciorem confitetur . Democritus finem esse ait rectum quietumque animi statum, quem euthymiam dicit . Felicitas duplex. Suprema illa quę in Deo est. Si beata uita adsit, omnia suppetunt . Voluptas non omnis eligenda, sed quę ad beatam uitam pertineat . Epicurus: Quod beatum atque immortale est, neque ipsum negocia habet neque alii prębet. Itaque neque ira neque gratia tangitur, quippe huiusmodi omnia infirmitatis indicia sunt . Fides. Solon: Virtutem atque probitatem iuramento fideliorem cense . Apud Zenonem urbis ac moenium claues deponebantur . Forma. Non componere faciem, sed bonarum artium studiis animum excolere pręclarum est . Socrates hortatur iuuenes, ut se intueantur in speculo . Pulchritudinis tres species: facies, usus, lex .