Latin
CICERONIS OPVSCVLA
Marko Marulić, Repertorium 305
Unproofread scanNot analysed yet
Fortunę magna uis in utramque partem . Cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi . Felicitas in cęlo . Ille qui recte atque honeste curriculum uiuendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quod aptius tunc fuerit, reuertetur . Fides iustitię fundamentum . Regulus . Fides ut habeatur, duabus rebus perfici . Neque enim ulla res uehementius rempublicam continet quam fides . Fides bona . Marcus Regulus . Quando fides non seruanda . Animus sine fide locus in mari sine portu. Summa amentia est in illorum fide spem habere quorum perfidia toties sis deceptus . Fortis. Milo Crotoniata uiribus iam per ętatem destitutus fleuit . Formę decorem comparat decore uitę . Decorum circa corporis formam . Felix. Non enim solum ipsa fortuna cęca est, sed eos etiam plerumque efficit cęcos, quos complexa est . Fama. Negligere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti . Filii. Paterfamiiias qui delectatur re sua familiari . Filii patres imitari student . Optima hęreditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio pręstantior gloria uirtutis rerumque gestarum . Titus Torquatus pro patre, a quo ruri relegatus .