Latin
31.21 to 31.38
Marko Marulić, Repertorium 31.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
Glauci piscatoris pisces capti et in terram expositi, recuperato spiritu rursum in pelagus prosilierunt, unde extracti fuerant XIII. Socii Vlixis quanta passi sunt apud Lestrigonas et a Cyclope Antiphate et a Circe, tandem liberati ab Vlixe XIIII. Ars. Mineides lanificę, quarum solertissima Leuchotoe IIII. Aracne acu cum Pallade contendit. Docta etiam mater eius Hypępa VI. Laberinthus in Creta a Dedalo factus. Glaucus piscator pisces, quos cęperat, perdidit XIII. Aqua. Sabinis Romam irruentibus nymphę Veneris precatu excluserunt fontem et repentina undarum erruptione repressi sunt XIIII. Audacia. Gygantes bellum intulerunt diis. De sanguine eorum fulminatorum nati tyranni inter quos Lycaon I. Pheton solis currum agitare ausus periit II. Semele putauit se Iouem ferre posse, qualis congreditur cum Iunone III . Pyeri filię Musas cantu prouocare ausę. Typheus cum diis pugnare ausus othnę subiectus erructat ignem V. Aracne contendit cum Minerua, cessit in araneam VI. Rodope et Hemus Iunonis et Iouis sibi nomina uindicantes uertuntur in montes. Nyobe filiorum foetu elata sacra Latonę contempsit. Marsyas tybiis cum Apolline contendit VI. Iacinthus puer disci lusum cum Apolline ausus exercere, eo elisus est. Adon a Venere monitus, ut a feris caueret, aprum aggressus periit X. Anima. Pythagoras deffinit nefas esse animalium carnibus uesci eo quod hominum animę in his transfundantur. Ait memoria tenere bello Troiano se Euphorbum, Panthoidis filium, fuisse, quo a Menelao occiso animam in se tranfusam esse XV.