# Repertorium 313.149-194

Marko Marulić, Repertorium, 313.149 to 313.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/313.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/313.149

Filii hominum . Melius est modicum iusto, id est fides . Statuit supra petram pedes meos . Qui uolunt iustitiam meam, id est fidem et opera. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, id est qui credit Christo . Et non recessit retro cor nostrum . Omnis gloria eius filię regis . Populi confitebuntur tibi in ęternum . Saluati per fidem et non ex nobis. Circumdate Syon et complectimini eam. Sicut audiuimus, sic uidimus . Ex Syon species decoris eius . Ego cognoui, quoniam Deus meus es tu . Illuminet uultum suum super nos. Via, quia per Filium uenitur ad Patrem . Fidei prędicatio ubique . Filius regis, populus fidelis . Confitebuntur tibi, Deus. Notus in Iudea primum, deinde in omnem terram . Non erit in te Deus recens . Fides nostra per apostolorum sanguinem probatur . Noua pręferuntur ueteribus . Fides . Vsque in ęternum pręparabo semen tuum. Veritas tua in circuitu tuo. In nomine tuo exultabunt . Semen eius in ęternum manebit . Dominus regnauit, exultet terra per ipsum redempta . Vidit, et commota est terra . Viderunt omnes fines terrę salutare Dei . Oculi mei super fideles terrę, ut sedeant mecum . Semen eorum in sęculum dirigetur . Terminum posuisti quem non transgredientur . Christiani . Gens Domini . Dubius in fide . Et duxit eos in uiam rectam . Et posuit sicut oues familias . Consumatum est cor eius . Facta est Iudea sanctificatio eius . Sed nos qui uiuimus benedicimus Domino . Quia mandatis tuis credidi . Anima fidelis ciuitas regis . De fructu uentris tui ponam super sedem tuam . Noe maior filius Iudei, minor gentiles. Fideles uestiunt Christumet uestiuntur ab eo . Montes Syon . Omnes leuant manus, sed non in sancta nisi fideles . Et cantent in uiis Domini . Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua . Fides trium puerorum . Filii . Fortis. Et robusti habebunt diuitias . Manus fortium dominabitur .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
