Latin
HERODOTVS
Marko Marulić, Repertorium 320
Unproofread scanNot analysed yet
Fur. Amasis, cum furti accusaretur, oracula deorum alia eum absoluebant, alia damnabant. Post hęc rex factus deos coluit, qui ipsum damnauerant tanquam ueraces, furax enim fuit. Qui uero absoluerant, eos contempsit tanquam ueri nescios . Forma. Puella ex deformi facta speciosa . Horestes VII cubitorum . Felix. Solon Croeso feliciores dixit Telum, Cleobem et Bitonem. Exitus enim spectandus . Croesus capitur . Fortuna. Fortunę circus . Furtum. Amasis lex, ut quisque apud pręsides monstraret, unde uiuere; qui id legitime non ostenderet, morte mulctaretur, creditus ex furto uiuere .