# Repertorium 322.1-26

Marko Marulić, Repertorium, 322.1 to 322.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/322.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/322.1

Gloria humana quam anguste habitet 32. Laudatus pauo expandit colores 108. Columbę multo uelociores acipitre, sed dum implicant uolatum plaudentes in ipsa gloria rapiuntur 111. Nihil tam paruum esse quod non gloriam parere possit. Hinc poma Apiana Apio dedere nomen 149. Polio perungi dignationis gratia glorięque auidos polium tractare 220. Lucius Accius poeta maxima forma statuam sibi posuit, cum breuis admodum fuisset 318. Nulli plures statuę dicatę quam Phalerio Demetrio Athenis: CCCLX 319. Caio Mario Cratidiano omnibus uicis statuas posuerunt easdemque subuerterunt Syllę introitu. Alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur 320. Imaginum amore flagrarunt Romani 327. Clipei in templo cum imaginibus. Qui suas uictorias pinxerunt. Nero colossum pingi iussit, quod fulmine ictum conflagrauit 329. Zeuzis athletę, quem pinxerat, subscripsit: inuisurum aliquem facilius quam imitaturum. Ciceronis facete dictum de lapide Chio et Tyburtino 338. Gula. Pamphagi omnia mandentes 72. Catuli, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem uisum accipiunt 93. Caprę pinguedine sterilescunt 95. Qui cibi ex sue coenis interdicti 96. Mulus piscis octo milibus nummum mercatus; ea comedonum prodigalitas 100. De diuitiis marinis. Gulam notat pisces condientium 101. Cleopatra absorbuit uniones 102. Item; Clodius, Esopi tragedi filius. Hortensius orator murenam exanimatam fleuit 105. Antonia Drusi murenę inaures addidit. Orator Hortensius primus Romę pauonem occidit cibi gratia 108. Onocrotalis faucibus ipsis inest alterius uentri genus, quo omnia congerit 112. Apicius nepotum omnium altissimus gurges. Auiaria primus instituit Marcus Lelius Strabo. Clodii Ęsopi, tragici histrionis, patina sexcentis sestertiis taxata, cuius filius ędit margaritas. Cleopatra de coena certans cum Antonio 102. Quidam Siracusis tam diu potare solitus, donec ab eo cooperta in terra foetum ederent oua 113. Orygem perpetuo sitientem Africa generat, et in cibis remedio est sitientibus 115. Magis auidi ciborum, quibus ab aluo longius spacium. Idem minus solertes, quibus obesissimus uenter 125. Insatiabilia animalium, quibus a uentre protinus recto intestino transeunt cibi. De pipere, garyophilo et gingibere 130.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
