# Repertorium 33.171-190

Marko Marulić, Repertorium, 33.171 to 33.190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.171

Cur anima interdum obsequitur corpori. Anima libere operatur . Mens absque corpore operatur . Quare uires animi deficere uideantur deficiente corpore. Inter sensus et mentem. Anima conuenit partim cum diuinis, partim cum brutis . Contra Epicureos non esse incongruum, quod homo sit partim mortalis, partim immortalis. Penitus mortalis. Penitus mortalis, inter hos homo medius. Item sicut ultimum in ordine corporum est incorruptibile, sic et ultimum in ordine mentium . Contra Epicurum de rerum serie. Vt luna ad solem, sic nostra mens refertur ad Deum . Sicut in rebus naturalibus fit resolutio ad primam materiam immortalem, sic ad formam ultimam immortalem. Homo, si non peccasset, etiam in corpore semper uiueret. Contra Epicurum de formis Deo simillimis . De formarum gradibus . Contra Lucretium, quod mens potest absque corpore operari. Contra Epicurum, quod Deus non facit mentem nisi ex se ipso et per se ipsum. Contra Panetium, quod anima sine medio est ex Deo . Quale est obiectum, talis est potentia . Mens unitur obiecto perpetuo et species suscipit absolutas rationesque sempiternas. Contra Epicureos de unione mentis cum speciebus absolutis et rationibus sempiternis. Contra Epicurum, quod species innatę sunt menti . Animus boni cupidus. De ideis. Intelligibile, ens, unitas . Confirmatio per signa . Mens est subiectum ueritatis ęternę . Contra Stoicos, quod aliquid certum sciatur. Contra Peripateticos, quod ueritas animum familiariter habitat. Rationes multę et signa. Mens humana intelligendo mente diuina formatur . Quomodo mens in diuinam eleuatur ideam . Quam ob causam in eo statu Deum nos uidere nequaquam animaduertimus. Quo pacto nobis Deus infundit intelligentiam assidue . Confirmatio per uisum. Veritas supra mentem. Mens omnia iudicat. Confirmatio per auditum . Confirmatio per mentem. Quantum anima corpori dominatur, ostenditur signis, ac primum ab affectibus phantasię . Signum ab affectibus rationis . Mens animę caput et auriga .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
