# Repertorium 33.44-77

Marko Marulić, Repertorium, 33.44 to 33.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.44

Recta quidem auarus non audit, sed deridet etc. . Aduersa. Nihil graue patieris, si re uera honestus bonusque sis uirtutemque exerceas . Damnum passus ab alieno seruo uel iumento . Siquid mali ab aeris qualitate et plantis et animalibus nobis infertur, non diuinam naturam culpandam esse, sed humanam, quę iniuste uitam suam distribuit . . Ars. Diuitiis et inopia artifices corrumpuntur . Nemo in omnibus artibus eruditus . Lex: Ne faber, ęrarius cum lignario simul sint; nequis duabus artibus uacet . Artem mortalem a mortalibus factam . Lex de artificibus: Si statuto tempore opus non absoluerint per maliciam, ne plus ęquo opus liceatur nec decipiat. Siquis opifici mercedem pactam non dederit . Quid est artificium? Mens artificis in materia separata . Duo sunt artium genera . Aqua. Amelita flumen, cuius aquam nullum uas continet, potantes obliuione demebant . Aquę figura facies habens XX icosaedra . Grando, nix, pruina, humor . Accusatio. Accusatus Socrates, quod nimium curiose perquireret, quę sub terra et quę in cęlo sunt . Item, quod deos non esse putaret. Aduersarii Melitus et Anitus et Lycon. Primus ob poetas, secundus ob artifices, tertius gratia rhetorum ei infensi fuerunt. Item obiiciunt ei, quod iuuentutem deprauaret ac deos, quos ciuitas coleret, ipse contemneret et alia quędam noua demonia sibi asscisceret . Accusatio inter patrem et filium, inter uirum et uxorem . Appetitus. Cupiditatum III genera: cibi, potus, coitus, in quibus, si recte ducantur, uirtus, sin contra, uitium nascitur . Voluntas appetit bonis perfrui . Auditus quare nobis datus est . Habitaculum Cyclopum in altis montibus caua antra . Habitaculorum ordo in ciuitate . Angeli quomodo illuminati intelligantur . Demon uitę custos . Angeli regendis speris pręfecti . Angelorum ordines nouem . Natura angeli .. Angelos esse atque esse multos Aristoteles in libro XI. diuinorum ita probat etc. . Angelus multitudo immobilis, Angelum immobilem dicunt essentia, uirtute, actione, quoniam semper sit idem, ęque possit, intelligat semper omnia simul1 et uelit eadem, et quantum in se est, agat subito quicquid agit. In angelo multitudo ut essentia, intellectus, actus .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
