Latin
332.126 to 332.142
Marko Marulić, Repertorium 332.126-142
Unproofread scanNot analysed yet
Scio, Domine, quia non est hominis uia eius, nec uiri est, ut ambulet et dirigat gressus suos 170. Conuerte nos, Domine, ad te et conuertemur 183. In portis templi uestibulum est gratia pręueniens. Porticus gratia subsequens, uel illic uoluntas, hic operatio 195. Vadens reuertar in locum meum, donec deficiatis et quęratis faciem meam 202. Gentiles. Calamum quassatum non conteret. Educam cęcos in uiam quam nesciunt etc. 160. Ponam in deserto uiam. De uocatione gentium 161. Dedi te in lucem gentium 162. Super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est narratum de eo uiderunt, et qui non audierunt, contemplati sunt 163. Abraham nesciuit nos, et Israel ignorauit nos. Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sęculo nomen tuum. Inuenerunt qui non quęsierunt me. Seruos suos uocabit nomine alio, id est Christianos 166. Prophetat pastores futuros et fideles inter gentes 176. Gentium conuersio 187. Siccaui lignum uiride, id est Iudeos, et frondem feci lignum aridum, id est gentes 188. Terra illa inculta facta est ut hortus uoluptatis etc. 192. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu. Et ipse dicet: Deus meus es tu 202. In die illa congregabo claudicantem 208. De conuersione gentium 210. De conuersione gentium 214.