Latin
332.76 to 332.96
Marko Marulić, Repertorium 332.76-96
Unproofread scanNot analysed yet
Salomon Deo gratias egit pro beneficiis acceptis accipiendisque et pro accipiendis supplicauit 57. Salomon dona accepit a regina Saba, sed plura dedit 76. Esdras gratias egit Deo pro beneficiis a rege acceptis 84. Thobias enarrat beneficia Dei erga se. Idem gratus erga ductorem suum, pro omnibus gratias agit Deo. Iudith prostrato Holopherne soli Deo dat laudem uictorię suę 96. Cantauit canticum Domino Iudith: Cantate Domino in cymbalis etc. 97. Iudith abram, seruam suam, dimisit liberam eo quod fidelis sibi fuerit in pericula eunti 97. Assuerus gratiam aliquando relaturus Mardocheo iussit litteris mandari, quemadmodum detectis ab eo in se coniuratis fuerit seruatus 97. Igitur beneficii memor honoribus eum affecit primamque ei apud se locum concessit et in emulos eius uindicauit 98. Annulus Aman datur Mardocheo. Mardocheus secundus a rege 99. Gratias agit liberatus a tribulatione. Psalmus XVII 109. Pro beneficiis acceptis ait: In ecclesiis benedicam te. Psalmus XXV. Gratias agit liberatus a periculis. Psalmus XXX 110. Item Psalmus XXXIII 111. Recolens pristina Dei beneficia nunc se deseri queritur. Psalmus XLIII. Gratias agit, quod aliis pereuntibus ipse seruatus sit. Psalmus XLV 112. Pollicetur se oblaturum sacrificium, si erripiatur ab insidiis inimicorum. Psalmus LIII. Liberatus a periculo gratias agit. Psalmus LVI. Item LX 113. Gratias agit liberatus a malignis. Psalmus LXIII 114. Multa dedit et plura promittit, cum confusi fuerint inimici. Psalmus LXX 114. Dauid stabilito regno gratias agit. Psalmus C 117. Benedicit Domino pro beneficiis. Psalmus CII. Item CIII. Item CIIII 118. Gratiarum actio pro liberatione facta per Christum. Psalmus CVI. Pro reparato in melius regno. Psalmus CVII 118. Quid retribuam Domino. Psalmus CXV. Eructabunt labia mea hymnum etc. Psalmus CXVIII 121. Ecce nunc benedicite Dominum omnes serui Domini. Psalmus CXXXIII. Enarrans beneficia benedicit Domino. Psalmus CXXXIIII. Pro liberatione a persecutoribus. Psalmus CXXXVII. Item pro beneficiis. Psalmo eodem 123.