# Repertorium 381.1-35

Marko Marulić, Repertorium, 381.1 to 381.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/381.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/381.1

Iudex. Moyses Hietro suadente causas maiores cognoscendas sibi reseruauit, minores autem delegauit tribunis, centurionibus, quinquagenariis, decanis 12. De iudicio 13. Iuste iudica 17. Peccanti peregrino sicut et ciui ęquum iudicium sit 18. Non accipies personam nec munera, quia munera excęcant oculos sapientum et mutant uerba iustorum 27. Iudices Iohel et Abias peruerterunt iudicium pro muneribus 42. Quia Dauid partem bonorum Miphiboseth concessit Sibę, seruo eius, Dominus diuisit regnum illius inter Roboam et Hieroboam 54. Populus timuit regem Salomonem uidens sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium 56. Achab, quia pepercit homini morte digno, dicitur ei: Erit anima tua pro anima illius 61. Iosaphat constituit iudices pręcipiens, ut iuste iudicarent 78. Causam quam nesciebam diligentissime inuestigabam 106. De iniquis iudicibus. Psalmus LVII 113. Contra iniquos iudices inuocat iustitiam Dei. Psalmus LXXXI 116. In porta, id est coram iudice. Psalmus CXXVI 122. Malum aliquis iudicans bonum. Iudex iniquus munera accipiens 130. Abominabilis est et qui iustificat impium et qui condemnat iustum. Misericordia et iudicium 130. Iudex 131. Iudex corruptus. Iudex cognoscens causam pauperis bis. Iudicium. Iudex ebriosus. Decerne iustum 132. Stultus omnes stultos existimat 134. In iudicando misericors 141. Noli quęrere fieri iudex. Non iudices contra iudicem 142. Iudex sapiens 144. Priusquam interroges, ne uituperes. Interrogatum corripe iuste 144. ludicium improbum. Iudicium prudens. Munera excęcant oculos iudicum 145. Erubescite de iniustitia 149. Ne accipias personam, ut delinquas 150. Omnes diligunt munera. Pupillo non iudicant et causa uiduę non ingreditur ad illos etc. 151. Ve qui dicitis malum bonum etc. Ve qui iustificatis impium pro muneribus 152. Qui opprimunt in iudicio pauperes 153. Eos qui iudicauerunt te, ego iudicabo 162. Custodite iudicium et facite iustitiam 163. Iniustum iudicium 164. Causam non iudicauerunt, causam pupilli non direxerunt, et iudicium pauperum non iudicauerunt 168. Iudicate mane iudicium et erruite ui oppressum de manu calumniantis etc, et iterum 173. Ve qui ędificat domum suam in iniustitia et cęnacula sua non in iudicio 173.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
