# Repertorium 381.435-458

Marko Marulić, Repertorium, 381.435 to 381.458. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/381.435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/381.435

Indica mihi, cur me ita iudices? Nunquid oculi tibi carnei sunt? Aut sicut uidet homo, et tu uidebis? 102. Incompręhensibilia sunt Dei iudicia 103. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium. Nunquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat. Reuelabunt cęli iniquitatem impii, et terra consurget aduersus eum 104. Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subuertet iudicium etc 107. De duplici iudicio. Psalmus VIIII. De iustitia. Psalmus X 109. Iudicia. Psalmus XXXV 111. De ultione Iudeorum. Psalmus XLVIII 112. De iudiciaria potestate Christi. Psalmus LXXI 114. De aduentu Christi ad iudicium. Psalmus XCV, XCVI 117. Mutabis eos et mutabuntur. Psalmus CI. De iudicio finali per Christum. Psalmus CVIIII 118. Dominus iudicabit et exorabitur. Psalmus CXXXIIII 123. In die Iudicii nec preci nec precio erit locus 127. Iudicia Dei 128. Iustum et impium iudicabit Dominus, et tempus omnis rei tunc erit 133. Cuncta quę fiunt, adducet Deus in iudicium 135. Ego dormio, scilicet differendo poenam. Et cor meum uigilat, scilicet pręparando ultionem 136. Dominus puniet cogitata, dicta, facta 137. Tunc iusti stabunt in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt etę. Ira et iustitia contra impios, quando pugnabit contra eos omnis creatura. Iudicium durissimum in eos qui pręsunt, fiet 138. Tuam manum effugere, Domine, impossibile est 140. Magna sunt enim iudicia tua, Domine, et inenarrabilia uerba tua. Omnipotens sermo tuus, Domine, de cęlo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosiluit, gladius acutus insinuatum imperium tuum portans et stans repleuit omnia morte, et usque ad cęlum attingebat stans in terra 140. In fine hominis denudatio operum illius 144. Interrogatio hominum in consummatione est. In iudicio Dei opera ipsius ab initio. Vię illorum coram illo sunt semper etc. 144. Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cathaclysmus ira ipsius 149. Stellę species cęli stabunt in die Iudicii 150.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
