Latin
381.88 to 381.105
Marko Marulić, Repertorium 381.88-105
Unproofread scanNot analysed yet
Vir fratrem suum ad mortem uenatur. Qui optimus est in eis, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Ne lęteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam etc. 209. In die quando capiebant alieni exercitum eius, tu quoque eras quasi unus ex eis etc. Non lętaberis super fìlios Iuda in die perditionis eorum etc. 207. Viduam et pupillum et aduenam nolite calumniari. Et malum uir fratri suo non cogitet in corde suo 213. Esau odio habui. Quare despicit unusquisque uestrum fratrem suum 216. Symon Triphoni petenti pro Ionatha capto C talenta argenti misit, non quod maligni fraudem ignoraret, sed ne suspicionem suis relinqueret imputantibus sibi auaritiam, si non misisset 223. Ira. Iratus Moyses confregit tabulas 14. Iratus est contra filios Aaron, quod hyrcum oblatum pro peccato non comederint, sed combusserint 16. Ne quęras uindictas nec memineris iniurię 17. Rixatus cum altero Israelita quidam blasphemauit nomen Domini 18. Ira mitigatur tempore. Nam et Dauid exoratus est pro Absalon ipsum reduci ab exilio, sed tamen conspectui suo non adesse. Deinde uix exacto biennio etiam amplexum osculumque dedit ei 52. Achitophel indignatus, quod Absalon Chusi potius quamsuum consilium in bello secutus sit, laqueo sibi mortem consciuit 53. Achab indignatus, quod uineam Naboth nullo pacto habere possit, panem eo die non comedit quo eam sibi denegarat ille 61. Ioram urgente fame in furorem uersus uoluit interficere Heliseum, mox penituit. Ille autem in crastinum futuram frumenti copiam prędixit et liberationem ciuitatis ab obsidione 63. Asa, hostium uictor, ira uictus est. Anani prophetam se corripientem misit in neruum etc. 77. Amasias dimisit militem conductitium. Illi irati percusserunt in discessu III milia uirorum et prędam ingentem fecerunt 80. Ozię ciues insultant, quod ipsos consummit siti, dum ciuitatem nolit tradere obsidentibus 94. Stultum interficit iracundia 101. Ira bis 128.