Latin
382.10 to 382.14
Marko Marulić, Repertorium 382.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
Ira. Qui irascitur fratri suo: racha; fatue. Augustinus: Non fratri irascitur qui peccato fratris irascitur. Primum irasci est tantum in corde, secundum in murmure, tertium in contumelia. Ideo primus reus est iudicio, secundus concilio, tertius gehennę ignis V. Princeps sacerdotum iratus scidit uestimenta sua XXVI. Inuidia. Herodes quęrit animam pueri II. Improperant Domino, quod cum publicanis et peccatoribus manducat. Irrident, quod puellam suscitaturus dixit: Non est mortua, sed dormit. Pharisei dicunt: In principe demoniorum eiicit demonia IX. De Ioanne ieiunante dicunt: Demonium habet. De Domino manducante: Ecce homo uorax et potator uini et peccatorum amicus XI. Tentantes interrogant. Consilium faciunt, quomodo perderent eum. Non eiicit demones, nisi in Belzebub XII. Non ne hic est fabri filius XIII. Herodes decolauit Ioannem Baptistam XIIIL Exprobrant, quod discipuli non lauant manus XV. Tentantes interrogant XIX. Murmurant primi, quia nouissimis datur denarius sicut et ipsis XX. Indignantur contra pueros Dominum laudantes XXI. Sciebat Pilatus, quod per inuidiam tradidissent eum XXVII. Cum persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. Si patrem familias Belzebub uoeauerunt, quanto magis domesticos eius. Nolite timere eos qui occidunt corpus tantum X. Consultant, quomodo perdant Iesum XII. Quęrentes eum tenere timuerunt turbas XXI. Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum XXIIII. Consultant in atrio Caiphę contra Iesum. Tenuerunt eum; ducitur ad Caipham etc. XXVI. Dicunt: Seductor ille dixit etc. XXVII. Custodes corrumpunt, ne testentur illum resurrexisse, sed a discipulis furtim noctu sublatum XXVII. Inimicus. Diligite inimicos uestros et benefacite odientibus. Orate pro persequentibus et calumniantibus V. Infernus. Eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium VIII. Mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium XIII. Imprudens. Quinque uirgines fatuę XXV.