# Repertorium 384.1-3

Marko Marulić, Repertorium, 384.1 to 384.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/384.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/384.1

Iudicium Dei. Et uidebit omnis caro salutare Dei III. / Sicut Ioannes baptizat alios, alios repellit, sic stabit in igneo flumine Dominus Iesus iuxta flammeam rumpheam etc, ut qui purgatione indiget, eum igne baptizet et ad paradisum transmittat III. Cuius uentilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili III. Cum autem intrauerit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare etc. Cum uideritis Abraam, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, uos autem expelli foras XIII. Redde rationem uillicationis tuę. Iam enim non poteris uillicare XVI. Dicent uobis: Ecce hic, ecce illic. Nolite ire neque sectemini. Nam sicut fulgur corruscans etc, ita erit Filius hominis in die sua. Sicut factum est in diebus Noe et Loth, secundum hoc erit qua die Filius hominis reuelabitur. Vbicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę XVII. Rediit accepto regno, iussit uocari seruos, quibus dedit pecuniam, ut sciret, quantum quisque negociatus esset XIX. De signis pręcedentibus Iudicium. Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. Tanquam laqueus superueniet dies illa in omnes qui sedent super faciem omnis terrę XXI. ludicium hominis. Nolite iudicare. Quid autem uides festucam in oculo fratris tui. Se ipsum nosse difficile VI. Phariseus Simon uidens, quod Iesus patitur se tangi a peccatrice, iudicauit illum nec prophetam esse VII. Pilatus metu compulsus iniuste iudicat. Inualescebant uoces eorum et adiudicauit fieri petitionem eorum xxni. Inuidia. Beati estis, cum oderint uos homines etc. propter Filium hominis VI. Samaritani non receperunt Iesum, odio eorum ad quos ibat, quia facies eius erat euntis in Hierusalem IX. Omne regnum in se diuisum desolabitur, et domus supra domum cadet XI. Archisynagogus inuidens operibus Domini increpat uenientes, ut curentur sabbato, sed reprehensus a Domino confunditur XIII. Obseruabant, an curaret sabbato XIIII. Murmurant pharisei et scribę dicentes, quia hic peccatores accipit et manducat cum illis. Inuidia in fratrem, quia benigne susceptus sit a patre XV. Veh illi per quem ueniunt scandala XVII. Murmurant in Iesum, quod ad Zacheum diuertisset. Turbis Iesum laudantibus dicunt pharisei: Magister, increpa discipulos tuos. Principes sacerdotum et scribę et principes plebis quęrebant illum perdere XIX.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
