# Repertorium 385.1-3

Marko Marulić, Repertorium, 385.1 to 385.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/385.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/385.1

Iudieium Dei. Amen dico uobis, uidebitis cęlum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis I. Bis in Galileam accedens Iesus significat duos aduentus ipsius in mundum: primus pietatis aqua in uinum conuersa, quo exhilarantur conuiuę; secundus resurrectionis, cum reguli filium sanauit IIII. Pater omne iudicium dedit Filio. Iudicium aliquando poenam significat, aliquando discretionem. Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est V. Multa habeo de uobis loqui et iudicare VIII. Alta Saluatoris uox, quę Lazarum suscitauit, indicium est tubę magnę sonaturę in communi resurrectione. Sicut autem uniuersalis resurrectio in ictu oculi proueniet, sic et ista Lazari qui statim prodiit etc. XI. Pisces magni capti iactato rhete ad dexteram, hi sunt qui iudicandi mittentur ad partem dexteram XXI. Iudicium hominis. Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate. Nunquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso et cognouerit, quid faciat? VII. Qui sine peccato est uestrum, primus in illam lapidem mittat VIII. De bono opere non lapidamus te, sed de blasfemia X. Inuidia. Tempus meum nondum aduenit, tempus autem uestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt VII. Pharisei quęrentes occasionem accusandi Iesum adducunt ad eum deprensam in adulterio etc. VIII. Illuminauit Dominus cęcum a natiuitate et dicunt: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Conspirauerant Iudei, ut siquis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. In peccatis natus es totus et tu doces nos. Et eiecerunt eum foras IX. Iesus iam non palam ambulabat apud Iudeos etc. Non quia timeret, sed exemplum discipulis ponens, ut discerent non esse peccatum, si eius fideles oculis persequentium se subtraherent et furorem sceleratorum latendo potius euitarent quam se ostendendo magis accenderentXI. Cogitauerunt principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Pharisei dixerunt ad se metipsos: Videtis, quia nihil profecimus. Ecce mundus totus post eum abiit XII. Qualiter et ipsi qui persequuntur sint amici nostri. Si mundus uos odit, scitote, quia me priorem uobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et uos persequentur etc. Sed hęc omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me XV. Mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo XVII.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
