# Repertorium 386.12-21

Marko Marulić, Repertorium, 386.12 to 386.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/386.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/386.12

Ignorantia. AD CORINTHIOS I: Siquis autem ignorat, ignorabitur XIIII. ACTVVM: Paulus apertis oculis nihil uidens admanum ducitur in Damascum. Ab Anania uisum recipit et baptizatur VIIII. Infernus. APOCALYPSIS: Cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. Et fumus tormentorum eorum ascendet in sęcula sęculorum. Nec habent requiem die ac nocte etc. XIIII. Lacus irę Dei magnus XIIII. Missi sunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris etc. XIX. Interpres. AD CORINTHIOS I: Hęc omniain figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem nostram X. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et genealogias et contentiones et pugnas legis deuita III. PETRI II: Omnis prophetia Scripturę propria interpretatione non fit. Non enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines I. APOCALYPSIS: Aquas quas uidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes et linguę XVII. Ingratus. AD CORINTHIOS I: Quid habes quod non accepisti? Quid gloriaris quasi non acceperis IIII. Beneficiis Dei delinquendo abusi perierunt X. Inimicus. AD ROMANOS: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi XII. ACTVVM: Stephanus pro his qui lapidabant ipsum orauit ueniam VII. Inualidus. AD ROMANOS: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit XV. AD CORINTHIOS I: Tanqnam paruulus in Christo lac uobis potum dedi, non escam. Adhuc enim carnales estis etc. III. AD HEBREOS: Facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo V. Iuramentum. IACOBI: Nolite iurare. Sit sermo uester: Est, est; non, non V. APOCALYPSIS: Leuauit manum suam ad cęlum, et iurauit per uiuentem in sęcula sęculorum X. Infamia. IACOBI: Nolite detrahere IIII. Hypocrita. AD ROMANOS: Qui prędicas bonum et facis malum II. Huiusce modi enim Christo Domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium XVI. AD CORINTHIOS II: Pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi, et non mirum. Ipse enim Sathanas transfigurat se in angelum lucis XI. AD THIMOTEVM II: Qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis etc. III. ACTVVM: Paulus purificat se in templo cum quibusdam nazareis propter scandalum Iudeorum XXI. APOCALYPSIS: Nomen habes, quod uiuas, et mortuus es III.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
