# Repertorium 388.86-108

Marko Marulić, Repertorium, 388.86 to 388.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/388.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/388.86

Placere populo non potest, cui placet uirtus 11. Insidias hominum cauere monet 51. Hominem in perniciem hominis instigant spes, inuidia, odium, metus, contemptus. Quomodo ista uitentur 52. Indoctus. Turpis et ridicula res est elementarius senex. Iuueni parandum est, seni utendum 13. Imperitis ac rudibus nuUus pręcipitationis finis est 27. Incontinens in uita uarius 100. Quicquid uirtute partum erit, intemperantiaę orruit 28. Inualidus. Non possumus quia nolumus. Nolle in causa est, non posse prętenditur 58. Incertum. Alienum est omne quicquid optando euenit 85. Infamia. Detractio 3. Aliena uitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt 52. Opinantur de te homines male, sed mali. Displicere enim malis laudabile est 87. Boni uiri famam prodidit, ne conscientiam proderet 32. Celidon tam improbę linguę quam impurę 37. Infamia ab infamibus non timenda 42. Nec dubitaueris bonam uitam quam opinionem bonam malle. Hę uoces non aliter fugiendę sunt quam illę, quas Vlixes nisi alligatus pręterire noluit 62. Hypocrita. Iniucunda uita nec secura semper sub persona uiuentium 75. Non aliter uiuas in solitudine, aliter in foro 86. Hipocritę tristes 2. Impatiens. Quosdam unius uerbi contumelia non ęquo animo lata in exilium proiecit 50. Aiacis impatientię furor 53. Qui leuissimis iniuriis mouentur. Fidus Cornelius, Nasonis gener, cum illum Corduba struciocamellum depilatum dixisset 77. Inobediens. Crudelem medicum intemperans facit ęger. Vir fortis in bello manus perdidit, deprehendit adulterum cum uxore, imperauit filio ut occideret, non occidit, adulter effugit, abdicat filium, res uenit in iudicium 120.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
