Latin
389.36 to 389.72
Marko Marulić, Repertorium 389.36-72
Unproofread scanNot analysed yet
Stultorum nanque est infinita progenies. Quapropter siquis eos uituperare peragat, defatigabitur 86. Furor diuinus 161. Furoris duę species 164. Morbus animę dementia. Eius genera duo: insania et imperitia 262. Leues et fatui in aues transeunt secunda generatione; in bestias rudes et obtusi; insipientissimi in serpentes; stolidissimi et imperitissimi in pisces 263. Inscitia maxima quando quis sciens peccat 277. Amentię motus 312. In amentes 314. Furiosi ne in publicum procedant, sed domi detineantur 317. Indoctus. Non enim graue admodum quiddam est et durum rerum omnium imperitia nec summum malum, sed multo perniciosius est male comparata multarum rerum peritia atque notitia 299. Iustitia. Omnis reipublicę gubernatio ad iustitiam referenda. Iustitiam esse uera fateri ac debitum unicuique reddere. Hoc confutatur 189. Non oportere reddi furioso arma nec eidem omnia uera dicere 190. Iustum ergo esse tribuere quod cuique conuenit 190. Vtrum extrema iniustitia extrema iustitia utilior sit 193. Iustitia unde orta sit 194. Iustorm pręmia a diis et iniustorum poena 195. Vter sit beatior, qui uideatur iustus an qui sit 195. Quisque nostrum, cuius singulę animę partes quod suum est agunt, et iustus erit et sua peragens. Iustitia sua agens circa actionem interiorem 208. Quid iniustitia sit, quid iustitia? 208. Iustitia communis altera, altera ciuilis 229. De iustitia 305. Quid iustitia, quid iniustitia sit 306. Ignis elementum 245. Igni tribuitur figura pyramidis 251. Deus ignem primo terramque creauit 254. Sit ne ignis aliquis seorsum a materia permanens in se ipso 256. Multa ignis genera 257. Qua ratione ignis calidus dicitur. Calor 258. Quare omnia penetrat 260. Ignis supra aera 364. Natura ignis lux potius quam calor 428. Infernus. Quicunque non expiatur, migrabit ad inferos; eum iacere in luto, qui purgatus, cum diis habitare 177. /Damnatorum animę 179. Damnatę animę consortium omnes declinant 184. Quorum scelus insanabile, hi mersi in Tartarum nunquam egrediuntur 185. Damnatorum poena. Centum errant annos etc. 234. Poena decupla animę iniuriantis 239.