Latin
400.1 to 400.40
Marko Marulić, Repertorium 400.1-40
Unproofread scanNot analysed yet
Iudici corrupto corium detractum 111. Turpe iudicium a Romanis factum de ambiguo sole inter /Aricinos et Ardeates 147. Inuidia fratrum in Ioseph 9. Saulis in Dauid 47. Ioabus Amasam interimit 53. Inuidię uitium semper sublimia petens 77. Aristides obinuidiam uirtutis eiectus 136. Manlii in Camillum inuidia 190. Antisthenis est illud: Ita inuidum consumi inuidia ut ferrum rubigine 192. Nequid preciosum ad hostem perueniret, Astapenses omnia sua in ignem coniiciunt 298. Qui foris gloriosi, domi inuidiam passi 299. Cęcam esse inuidiam 318. Inuidia Metelli de consulatu Marii 345. Sylla aliis inuidens honorem, sibi ambiens 356. Caligulę inuidia in summos uiros 414. Ira. Tauri igniuomi 29. Cambysis ira in Damasis cadauer 98. Captus Mamercus pro se apud Timoleonem dicere exorsus, militesqueilli obstreperent, dolore et ira percitus, abiecto palio caput in subselia impegit 202. Obsurduerunt aures Alexandri obstrepente ira, cum pro Clyto oraretur 227. Brennus sibi manum intulit prędolore cladis acceptę 248. Teuta regina irata Romanum legatum occidi fecit 261. Numida cum Romano den tibus pugnauit 274. Milonis et Clodii occursus 377. Ignauię sibi obiectę impatiens sibi manum intulit 420. Maximinus ira ardens, ita ut caput parieti impingeret affligeretque se se humi, uestem scinderet, arma arriperet 442. Iniurię memor Arpagus a rege defecit 91. Darius quotidie iniurię ab Atheniensibus acceptę memor 113. Masisti equus insigni arduitate, sagitta percussus ingenti calcitratu sessorem excussit 133. Archimedis machina uno ictu multa saxa torquens ut Briareus 284. Alexander contumelia iritatus sexmilia ciuium interemit 349. Sylla conuitio exceptus ab adolescente patienter tulit 357. Cato in carcerem ducitur 367. Ignominiosa animaduersio in milites 434. Imprudens. Ęthiopes sacerdotem sanctissimum iudicant, quem phanatico cursu circumferri uiderint 11. Dauid stultitiam simulat 48. Calcedonis conditores cęci iudicati Apollinis oraculo 76. Solon insaniam simulat 85. Lydię quędam arbores, cuius fructus in ignem coniecti, ut uinum propius assidentes ebrios reddunt, quod amentię genus ad tripudium impellit ita affectos et ad intempestiuam cantilenam 93. Brutus insaniam simulat 97. Darius Calcedonios cęcos esse dixit, quod sterili et importuno loco urbem condidissent ,cum ante oculos oportunissimum habuissent 107.