Latin
409.207 to 409.246
Marko Marulić, Repertorium 409.207-246
Unproofread scanNot analysed yet
Vnam pro unum, foemininum pro neutro ponunt Hebrei 300. Rarus est qui ueram Scripturę inueniat solutionem 300. Passer nunquam in malam partem 307. Diapsalma. Sela. Semper 321. Mons multa figurat 347. Psalmi in quinque libros diuisi 352. Gloria Scripturę intus in sensu, non foris in littera 356. Psalmus. Canticum 357. Psalterium et cithara quid signant 363. Ramnus sentium genus 364. Argentum littera, aurum sensus 369. Quia non cognoui litteraturam, introibo in potentias Domini 372. Foenum duplex, aridum et florens 373. Vbi in Euangelio dicitur, ut impleretur quod est in Esaia propheta, debet dici: in Asaph propheta. Aperiam in parabolis os meum. Item hora tertia, ubi dicendum hora sexta. Retulit XXX argenteos, ut scriptum est in Hieremia, dicendum in Zacharia 377. Quicunque psalmus pręscribitur filiorum Chore, nihil triste habet. Tabernaculum, atrium, domus 383. Littera occidit, spiritus uiuificat 384. Thesaurus in uasis fictilibus, sensus in littera 390. Littera et spiritus 394. In eos qui omnia secundum litteram exponunt 396. Vbi in fine sunt duo alleluia, alterum est psalmi qui sequitur 400. Mare, id est occidens 402. Gratis, id est sine causa uel frustra 404. Anno Domini CCCC Hieronymus commentatus est super Psalmos 405. Reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua 415. Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea 418. Syon, specula, ecclesia, anima quę Deum contemplatur. In generatione et generatione, Iudeorum et gentilium. Alleluia, laudate Dominum. Littera, spiritus 432. Psalmus alphabetites. Psalmi graduum 436. Ingratus. Mutuabitur peccator et non soluet 349. Obliti sunt beneficiorum eius 377. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego orabam 404. Inimicus. Oratio pro inimicis 124,352,383,404. Diligite inimicos 147, 278, 280. Inimicicię utiles et inutiles 213. Conuertantur et erubescant ualde /uelociter 323, 324. Inimicorum, genera quattuor 339. Fauentes pręuaricationem odiui 392. Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me 417. Odisse debemus peccatum, diligere homines 417. Ignauus. Effeminatus est qui uel malis sęculi tristatur uel bonis exultat 36. Ignauus bona quę fecit dissipat 272.