Latin
41.1 to 41.20
Marko Marulić, Repertorium 41.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Agricola. Pytagoras: Mitem arborem non uiolandam . Amicorum pręsentium et absentium ęque memores esse decet . Amicos cito noli acquirere; quos autem acquisieris, reprobare caue . Chilo dixit: Promptius ad amicorum aduersos casus quam ad secundos accurrendum. Nihil se ingrate fecisse dixit, nisi forte cum sibi inter amicos iudicandum esset, suaserit amico a se prouocare ut sic et legem et amicum seruaret . Ciuibus placere omnibus stude . Bias malle se inter inimicos quam inter amicos iudicare dicebat; quippe ex amicis alterum prorsus futurum inimicum, ex inimicis autem alterum amicum . Amicos beneficiis fouendos, ut amiciores sint, inimicos autem amicos faciendos . Amicis et felicibus et infelicibus eundem te pręsta . Melius est amicum unum egregium quam multos gregarios possidere . Xenophontis uerba ad Cliniam, quam ardenter ipsum diligat . Dolores pro amico sustinendos ne illi quidem negant, qui in uoluptate finem constituunt . Theodorus sustulit amiciciam, quod sapientes sibi ipsi sufficiant, insipientes autem inconstanter ament . Plato ait amicicię species III: naturalem, socialem, hospitalem . Cum Platoni Dionysius diceret "caput tibi quispiam tollet", aderat Xenocrates et suum ostendens "nullus", inquit, "id prius quam istud abscidet" . Crantor, cum interrogatus esset, cuius rei gratia ita se Polemoni addixisset, respondit quia illo nunquam neque acutius neque grauius audisset loquentem . Amicos, qualescunque sint, oportere seruari, ne uideamur uel malis usi uel deuitare bonos. Aristoteles rogatus, quid sit amicus, "una", inquit, "anima in duobus corporibus habitans". Rogatus, erga amicos quales esse debeamus, "quales", inquit, "eos erga nos esse optamus. Fauorinus refert eum crebro dicere solitum: Amici, amicus nemo . Amiciciam ęquitatem esse deffiniuit reciprocę beniuolentię. Eius tres species esse: aliam cognationis, amatoriam aliam tertiamque hospitalem . Demetrius amicos dicebat secundis in rebus adesse aduocatos, in calamitatibus autem sua sponte atque inuocatos . Diogenes: Meam et tuam amiciciam perna dissoluit. Alteri idem: Tuam amiciciam modicum casei rupit .