# Repertorium 41.21-39

Marko Marulić, Repertorium, 41.21 to 41.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/41.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/41.21

Zeno interrogatus, quid esset amicus, "alter", inquit, "ego". Cum Crates eum per pallium a Stilpone retraheret, dixit: "O Crates, aptissima philosophorum captura est, quę fit per aures. Persuadens igitur trahe; quod si per uim egeris, corpus quidem apud te, sed animus apud Stilponem erit" . Amiciciam inter bonos dumtaxat, quos inuicem studiorum similitudo conciliat, posse consistere. Item quid sit amicicia . Amaturum sapientem iuuenes aptos ad uirtutem . Pytagoras primus amicorum omnia communia dixit amiciciamque ęqualitatem . Conciliandę amicicię imprimis studiosus fuit . Inuicem ea ratione conuersandum, uti ne ex amicis inimicos, uerum ex inimicis amicos faciamus . Auxilium. Pythagoras: Onus una tollendum non adiiciendum . Adulatio. Diogenes olera abluens Aristippum arguit adulationis etc. . Antisthenes pręstare dicebat necessitate urgente in coruos quam in assentatores incidere; illos quippe mortuos, istos uiuentes deuorare . Diogenes rogatus, quę nam bellua perniciosissime morderet, "ex feris", inquit, "obtrectator, ex mitioribus adulator." Sermonem ad gratiam instructum melleum esse laqueum dixit . Crates desertos dicebat, qui cum assentatoribus essent, non secus ac uituli cum inter lupos sunt: neque enim cum illis propinquos neque cum his esse, sed insidiatores . Timon, cum uidisset Arcesilaum assentatorum medium incedentem, "quid", inquit, "huc tu uenisti, ubi nos liberi sumus?" . Auaritia. Damnum potius quam turpe lucrum eligendum: id quippe semel tantum angere, hoc semper . Nihil pecuniarum gratia agendum . Bion ad diuitem auarum: "Non", inquit, "hic substantiam possidet, sed ab ea ipse possidetur". Tenaces itaque aiebat opum ut suarum habere curam, uerum ex eis ut ex alienis nihil capere utilitatis . Aristoteles hominum plerosque dicebat ita esse parcos, ac si semper uicturos, alios tam prodigos, ac si continuo morituros . Diogenes rogatus, quomodo Dionysius amicis uteretur, "ut sacculis", ait, "dum plena euacuat et abiicit uacua". Cupiditatem arcem omnium malorum dicebat. Rogatus, cur pallens esset aurum, ait: "Quia multos habet insidiatores .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
