Latin
QVINTVS CVRTIVS
Marko Marulić, Repertorium 42
Unproofread scanNot analysed yet
Agricola. Arabię fertilitas . Orti pensiles . Amicus. Alexander de Ephestione, cum illum ueneratę essent captiuę mater et uxor Darii ipsum regem esse putantes et re cognita errorem excusarent, Sisigambim prouolutam alleuans rex: Non errasti, inquit, mater; nam et hic Alexander est. Fides amicicię, ueri consilii periculosa libertas, uos me decepistis; uos, quę sentiebam, ne reticerem impulistis . Nam firmissima est inter pares amicicia; et uidentur pares, qui non fecerunt inter se periculum uirium . Simulata amicicia Perdicę in Meleagrum, regni consortem . Adulatio. Hages et Cleo adulantes Alexandro. Perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes sępius assentatio quam hostis euertit . Auaritia. Scytharum legati Alexandrum auaritię arguunt . Insatiabilis auaritię est adhuc implere uelle, quod iam circumfluit . Auaritia Alexandri aperuit Cyri sepulchrum . Aduersa. Darius seruorum suorum captiuus . Aqua. Cigni fluuii descriptio . Aqua solis in nemore Hamonis sub lucis ortum tepida, medio die frigida . Tygris a celeritate sic dictus, quia Persica lingua Tygrim sagittam appellant . Fluuium Phasim tygrim incolę uocant . Araxes fluuius . Zioberis fluuius . Caspium mare dulcius cęteris . Polymetus fluuius . Mare rubrum a Erithro . Habitaculum. Indi maritimi tuguria conchis et cęteris purgamentis maris instruunt .