# Repertorium 430.92-113

Marko Marulić, Repertorium, 430.92 to 430.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/430.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/430.92

Primogenita Ruben, quoniam uiolauit thorum patris, data sunt filiis Ioseph 74. Roboam duxit uxores XVIII, concubinas LX, genuit filios XXVII et LX filias 76. Quid possunt mulieres, exemplum de Apame, filia Bezacis, concubina regis 88. Demonium pręualet iis qui tantum libidinis causa ducunt uxores 91. Visa Iudith concussum est cor Olophernis 95. Assuerus repudiata Vasthi subinde recordatus de illa suspirabat 97. Oculus adulteri obseruat caliginem dicens: Non me uidebit oculus 105. Si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum alterius sit uxor mea etc. Hoc enim nefas et iniquitas maxima, ignis* usque ad perditionem deuorans et omnia eradicans germina 106. Fortitudo eius in lumbis eius et fortitudo illius in umbilico uentris eius 108. Orat Dauid pro peccato adulterii. Psalmus L 112. Fauus distilans labia meretricis etc. fuge ab ea 126. Quę sunt quę nos custodiunt a muliere mala etc. Decipit blanditiis et ad mortem ducit 127. Libidinosus. Auaritia et libido sanguisugę. Os uuluę insatiabile. Adultera. Ne dederis substantiam tuam in libidinem et ebrietatem 132. Mulier amarior morte 134. Ne respicias mulierem etc. Omnis mulier, quę est fornicaria, quasi stercus in uia ab omnibus prętereuntibus conculcabitur. Speciem mulieris alienę multi admirati reprobi facti sunt. Colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Ne sedeas cum ea nec accumbas in uino 144. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes 145. Concubitus concupiscentię ne apprehendant me. Fornicarius. Adulter, adultera, mulier fornicaria 146. Erubescite de fornicatione 149. Erubescite ab aspectu meretricis. Ne respicias mulierem alieni uiri etc. Custodi fìliam luxuriosam 150. In medio mulierum noli commorari. De uestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas uiri. Salomon inclinauit foemora sua mulieribus, dedit maculam in gloria sua 150. Mulierum superbia deiicietur lasciuientium et luxuriantium in ornamentis 152. Saturaui eos, et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt. Vnusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Nunquid super his non uisitabo, ait Dominus? 168.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
