# Repertorium 432

Marko Marulić, Repertorium, MARCVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/432

Lectio. Ramos cedit de arboribus et sternit in uia Domini qui doctorum pręcepta colligens discit placere Domino et alios instruere XI. Liberalitas. Lepra mundatus munus iubetur offerre, iuxta illud: Date elemosinam, et omnia munda sunt uobis I. Honor pro elemosyna. Apostolus: Honora uiduas quę uere uiduę sunt VII. Quisquis enim potum dederit uobis calicem aquę frigidę etc. IX. Vidua quę misit duo minuta in gazophilacium XII. Mulier effudit unguentum super caput Domini XIIII. Mulieres sequentes Dominum et ministrantes ei de sua substantia XV. Labor. Renuntiant apostoli Domino quę egerant et docuerant, et ipse iubet eos requiescere pusillum et non continuo laborare. Laborantibus in remigando contra uentum affuit Dominus. Confortauit eos, et uentus cessauit V. Simon iste qui portat crucem in angaria, is est qui laborat pro laude humana. Cogunt enim homines hunc laborare, quem non cogit timor et dilectio Dei XV./ Libido. Herodias reliquit uirum, adhęsit adultero; Ioannem scelus arguentem necandum curauit VI. Libidinosa uoluntas coegit in illum manum mittere, quem sciebat iustum et sanctum VI. Lis. Regnum in se diuisum, domus, Sathanas non possunt stare III. Liberum arbitrium. Vltro terra fructificat, id est non necessitate eoacta contra propriam uoluntatem IIII.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
