Latin
435.8 to 435.10
Marko Marulić, Repertorium 435.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Lętitia. AD PHILIPPENSES: Gaudete in Domino semper; iterum dico: Gaudete. AD THESSALONICENSES I: Semper gaudete V. Liberum arbitrium. AD CORINTHIOS I: Omnia mihi licent4 sed non omnia expediunt VI. Lectio. AD ROMANOS: Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt XV. AD CORINTHIOS II: Littera occidit, spiritus uiuificat etc. III. AD EPHESIOS: Impleamini Spiritu Sancto loquentes uobis metipsis in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus etc. V. AD COLOSSENSES: Verbum Christi habitet in uobis abundanter III. AD THESSALONICENSES I: Prophetias nolite spernere V. AD THIMOTEVM II: Omnis scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, arguendum, corripiendum et erudiendum in iustitia III. PETRI II: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernę lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus uestris I. APOCALYPSIS: Arcus sedentis super equum album, id est scriptura Christi, quę suos illuminat et occidit inimicos VI. Et habebat in manu sua libellum apertum, quia Christus ueniens aperuit sensum Scripturarum X. Mensuram harundineam, id est diuinam Scripturam Dei sapientia compositam, qua tangit et illustrat corda fidelium XXI. Et qui sitit, ueniat, et qui uult, accipiat aquam uitę gratis XXII.