Latin
44.1 to 44.42
Marko Marulić, Repertorium 44.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Agricola. India bifera et eius ubertas portentosa . Triptolemus . Aphricę ubertas . Hesperidum horti . Sicilię ubertas . Militaris disciplina et agricultura ciuibus permissa . Diis libandum X uitibus non putatis . Assyrię feracitas . Agros colere pro re despicatissima habent Thraces . Parii eis urbem commisere, quorum fundos optime cultos comperissent . In sola Attica olim olea . Platanus aureo monili ornatur . Cincinatus ab agro ad consulatum uocatus, iterum ad dictaturam . Deposita dictatura ad agrum rediit . Pensiles horti in arce Babylonis . Regulus per litteras petiit, ut sibi successor mitteretur, causatus quod suus agellus a mercenariis cultoribus uastaretur . Ficus a Catone in senatu ostensa . Lex . Agrorum curam foeminis et senibus delegant . Vitis aurea Pompeio donata . Hercinia silua, Arduenna silua . Domitianus edixit, nequis in Italia nouellaret . Amicicia. Amicicię inimicicięque animalium . Congressus Thesei et Pyrithoi . Ionathę et Dauidis inter se amor . Omnia communia . De delphini et hominis commercio . Adrastus Atyn a se incaute occisum deprehendens, uenia a rege impetrata super bustum eius ferro se traiecit . Amasis remisit amiciciam Polycrati, ne eius causa posthea in aduersis doleret . Mulier fratrem uiro et filiis pręfert . Xerxes seruatur exonerata naui ultraneo suorum desultu . Tyrannos non auri, sed amicorum inopia perire . Alexander Ephestionem se alterum esse dixit . Certamen inter milites ortum gestandi regis Alexandri . Vera amicicia una in duobus corporibus anima . Heraclienses Atticos ex hostibus sibi amicos efficiunt beneficio plusquam armis usi . Xenophanes a Philippo missus ad Hannibalem foederis ineundi gratia incidit in Romana pręsidia et dixit se ad senatum missum conciliandę cum eo amicicię causa, dimissus abiit, quo uolebat . Marcus Liuius cum Tiberio Nerone consules designati reconciliantur . Syllę sepulchro inscriptum: Nemo amicus me beneficentia superauit neque in iniuria inferenda inimicus . Pompeius pro hoste habuit, qui se non sequeretur, Cęsar pro amico qui contra se non esset .