Latin
444.1 to 444.24
Marko Marulić, Repertorium 444.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Lis. Solonis lex honoribus abdicat eum qui orta seditione neutram factionem secutus fuerit 22. Menenii fabula de uentre et membris, qua plebis seditionem repressit 36. Libertas. Apud Lacedemonios liberos maxime liberos esee et seruos maxime seruos 15. Cato amissę libertati superesse noluit se ipsum interficiens 71. Brutus noluit se dici regem uel dominum, sed regis atque domini interfectorem 81. Liberalitas Porsennę, qui inita pace cum Romanis castra illis reliquit nihil secum ferens pręter arma 27. Alcibiades largitionibus amicos sibi comparauit 29. Cimon quotidie aliquem indigentem ex Atheniensibus conuiuam habuit, uestes donauit, agrorum septa sustulerat, ut uolentibus /fructum capere aditus pateret 51. Pericles, cum multas impensas ex publico faceret, reclaman te populo respondit, ut ipsis donis suum nomen inscriberet et se pro his fisco facturum satis. Illi uel magnitudinem animi admirati, uel glorię inuidentes, expensas potius publice factas ęquo animo tulerunt. Pericles Atheniensis multos pauperes suis copiis sustentabat 52. Pelopida sibi pecunias, non se pecuniis seruire ostendit 59. Emilius argentum omne ex uictoria Persica partum aurumque in publicum redegit 104. Mos apud Egyptios damnatis, pridie quam interimendi essent, munuscula quędam ex regis aula mittere 112. Cymon in pauperes munificus 2. Agesilaus 28, 30. Liberalitas multa in Alexandro 46, 50. Ptolomeus omnia quę bello cęperat remisit Demetrio dicens de regno tantum et gloria magnis uiris esse certandum. Ille deos precatus est, ut facultatem darent parem illi referendi gratiam 94. Pater Antonii non habens pecuniam, quam mutuaret amico petenti, scyphum argenteum dedit 103. Antonius largus donator 103. Antonii ex Fuluia filius Philotę donauit uasa argentea, quę in mensa conuiuii erant 106. Artoxerxes ab omnibus munuscula accipiens et maiora rependens. Pauperis munus pugillus aquę oblatum Artoxerxi 112. Luxus Alcibiadis usque ad uitium 31. Virtus in ignauiam uersa apud Capuam occasione uoluptatum. Plato escam malorum appellat uoluptatem 71. Luculli luxus, horti, uestes etc. 11. Aphrodisia Veneris festa 12.