# Repertorium 446.59-82

Marko Marulić, Repertorium, 446.59 to 446.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.59

Quandoque in foro manibus operans: Vtinam, aiebat, liceret sic perfricato uentre non esurire . Diogenes: Duplicem exercitationem esse, animi et corporis, atque alteram sine altera imperfectam esse . Cleantes noctu hortos rigans die operam impendens. Victus sui rationem, reddere compulsus, testes produxit illos quibus se locabat ad aquam hauriendam . Ab Antigono rogatus, cur hauriret: Non solum haurio, inquit, sed fodio et rigo philosophię causa . Lacone quodam dicente laborem esse bonum gestiens ait: Sanguine pręclaro es, dulcis nate . Lex. Solon leges araneorum telis dicebat esse similes . Pitacus a Croeso rogatus, quidnam esset maximum imperium: Ligni, inquit, uari, legem esse signans . Lex in duo distribuitur, in ciuilem et naturalem, uel scriptam et non scriptam . Legum moderatio triplex. Optima legis obseruatio consuetudo . Aristoteles, cum in Athenienses inueheretur, aiebat illos frumenta et leges inuenisse, uerum frumentis quidem uti, non autem legibus . Lex absque ciuitate ad nihilum utilis . Heraclitus: plebem oportet pro lege non secus ac pro muro pugnare . Lętitia. Chilo defunctus immodica lętitia . Lectio. Diogenes Hegesia deprecante, ut sibi librorum aliquid exponeret: Vanus, inquit, es, Hegesia, qui caricas quidem non scriptas eligis, sed uoras, uera autem exercitatione neglecta te ad scriptam confers . Quare Zeno ad legendos quorundam libros magno se contulit studio . Lunam dixit Anaxagoras habitacula in se habere et colles et ualles . Empedocles ait lunam disci / habere speciem . Circulus circa lunam . Loci descriptio. Achademia .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
