Latin
449.93 to 449.129
Marko Marulić, Repertorium 449.93-129
Unproofread scanNot analysed yet
Massagetę sine pudore concumbunt 94. Lucretię stuprum 97. Cambyses sororem sibi matrimonio iunxit 99. Thraces non asseruant uirgines, unde facilis cum his uiris congressus. Darii legati in Macedonia libidine pene perierunt 111. Opia Vestalis damnatur 124. Item Vrbina Vestalis 125. Periclis cum sorore incestus 136. Appii in Virginiam 144. Alcybiades Lacedemoniis inuisus ob adulterium cum Agidis regis uxore commissum 175. Dionysii coniunx, postquam ille principatu excidit frequenti inimicorum coitu uexata sibi manum intulit 181. Philippi flagitia. Ab Attalo Pausanias constupratus 205. Minutia Vestalis uiua defossa 208. Thraces Timoclię matronę stuprum intulerunt 210. Darius patri capitales parat insidias, quod Astasiam, paternarum pellicum unam insigni forma ab eo non impetrasset 211. Alexander dicere solitus Persicas puellas dolores esse oculorum 215. Papyrii consulis libido in adolescentem 215. Thais adhibita Alexandri conuiuio; in eius gratiam Alexander Xerxis regiam concremauit 220. Bagoas spado, cuius consuetudine ob elegantem formam Darius tenebatur. Congressus Thalestris et Alexandri. Alexander pellicibus CCC et LX usus. Philotas scorti inditio proditus 222. Nurani cum matribus concumbunt 227. Bagoas 232. Matronę stupri damnatę 240. Demetrius ob libidinem periclitatus. Abiit in omnes uoluptates adulationibus corruptus 242. Antigonus ab eo osculo exceptus in illum cauillatur. Libido eius ineffrenata. Antiochus Stratonices nouercę forma captus 243. In Agatocle stupri patientia 248. Sextilia Vestalis uiua defossa 251. Demetrii stuprum cum socru 256. Duę Vestales anno, quo ad Cannas est pugnatum, incesti conuictę 274. Item duę Vestales Opimia et Floronia 274. Ptolemeus Philopater Cleomenis dicto foedę libidinis notatur 277. Pręfectus Tarenti a puella, quam perdite amabat, impulsus urbem Fabio tradidit 283. Philippus successu lętus in multam se libidinem immersit 294. Libido Massanisse causa mali 302. Philopator meretricio Agatocleę amori addictus Beronicen, sororem suam eandemque uxorem, interimit 304. Romanus centurio Orisgontis reguli uxorem stuprauit non inultus 317. Promiscua puerorum et matronarum stupra occulto sacrorum commento 319. Quintus Flaminius in gratiam Cathamiti hominem occidi indemnatum iussit 320. Emilia Lycinia et Martia Vestales incesti damnatę 342.