# Repertorium 474.69-124

Marko Marulić, Repertorium, 474.69 to 474.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/474.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/474.69

Psaltes nugatori comparatur . Psaltes parua in re magnus demulsor . Lyra non decet uirum grauem . Poeta lasciuus corrumpit mores . Mollis refugit seueriorum consortium. Psaltes coquo comparatur . Idem . Mollicies animi . Idem . Delicię adulterii causa . Mollis ornatus . Interior, non exterior ornatus decet . Delicię seni turpissimę . Delicię abominandę. Mendax ipse in causa est, cur sibi non credatur . Rumor incertus decipit. Impium esse frangi foedera . Iureiurando decipere uirorum esse . Mendaces omnium criminum auctores . Mentitur impune liber . Magister. Sophista 8. Suę quenque artis esse magistrum 12. Turpe est alios monere, quod ipse non facis 26. Idem 30. Non dicendi, sed uolandi artem tribuit 47. Doctor beneuiuendi obseruandus 50. Qui docet quod ipse non est expertus 88. Disce ab his a quibus amaris 53. Puer disce quo usurus es uir 61. Laconum disciplina: parere, laborare, uincere aut perire 95. Doctores mali expellendi 96. Qui filios non curant instituere 97. Minę. Scies me alium esse quam putasti 23. Minis non terretur qui non timuit arma. Minatus ioco, serio perfecit 48. Militaris uirtus. Exercitus sine duce 16. Fortis est qui a fortibus non superatur 18. Viribus exercendis campum reliqui 20. Virtutis honos etiam desides excitat. Virtus pręfertur diuitiis. Mordes ut foemina; immo ut leo 22. Viri uirtus periit qui tormentis uincit 29. Militum uirtus, non numerus perpenditur 28. Fortis quare ense breui usus 29. Ob uirtutem reus absolutus 32. Quem fortis non uicit, non terret imbellis 34. Virtute, non dolo contendas. Dolo uincere, cum posset, noluit. Virtuti delictum condonatum 35. Virtus accusati tacendo confudit accusatores 36. Virtus non eget statuis 39. Virtuti honos denegatus effeminat. Fortis ensi plusquam scuto confidit 43. Virtus magis elucet in teneris quam in adultis. Accendimur ad uirtutem exemplo 49. Bellator claudus 55. Virtus ciuium pro muro est 57. Hoste sublato torpet exercitatio uirtutis 80. Bellator claudus 83. Idem 92. Idem 99. Spartę muri iuuenes, confinia cuspides 84. Periit uiri uirtus, ut supra 86. Hasta, qua ictus fuerat, e uulnere educta hostem interemit. Fortunati qui in nos non inciderunt 91.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
