# Repertorium 479.1-40

Marko Marulić, Repertorium, 479.1 to 479.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/479.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/479.1

Matrimonium. Indorum mulieres uiuę se iaciunt in rogum mariti unaque ultro comburuntur 153. Mores. Socrates diserere solitus: Qualis cuiusque animi affectus esset, talem esse hominem; qualis autem ipse homo esset, talem eius esse orationem; orationi autem facta simillima, factis uitam 149. / Magnanimitas lamentari non sinit 112. Fortitudo uiris propria 113. Magnanimus uirtutis conscientia contentus testem populum non satis pensi habet 115. Fortitudo omnia quę possunt euenire contemnit 122. Fortes uiros lamentantes non recte inducunt poetę 111. Contemnendę humanę res: negligenda mors, patibiles et labores et dolores putandi 136. Fortitudinis diffinitio. Magnanimus et fortis qualis debet esse 138. Lacedemonii Alexandro respoderunt, num se esset et mori prohibiturus 148. Atreus: proinde parent se in uita, ut uinei nesciant 149. Theodorus mortem minitanti Lysimacorespondit 159. Paulus Persę: In tua potestate est. Miseria humana. Nullum miseriarum finem fore nisi sanato animo 118. Nihil magnum in rebus humanis 134. Mollis nihil animo uidere potest; omnia refert ad oculos 94. Voluptas gestiens elata lętitia 120. Epicuri sententię de uoluptate 122. Idem 123. Item 124. Voluptatis partes maliuolentia etc. 132. Lasciui poetę: Alceus, Anacreon, Ibicus, Plato 140. Xerxes pręmium proposuit, siquis inuenisset nouam uoluptatem 145. Quomodo uoluptas appetenda aut dolor fugiendus secundum Epicurum 156. Mulcta. Inferiorum supplicia 90. Militaris uirtus. Qui, ut fortiter agerent, mortem contempserunt 101. Aiax, Torquatus, Marcellus, Affricanus, Lucius Brutus, Hercules, Theseus, Scipio 136. Non est fortitudo, quę rationis expers. Qui se pro patria deuouerunt 93. Qui pro patria mortem certam adierunt 106. Arma membra militis esse dicuntur 112. Decius. Epaminundas115 Musicę studiosi ex Gręcis Epaminundas et Themistocles 89. In conuiuiis clarorum uirorum laudes ad tibiam cecinere Romani 1294. Idem 129. Mors. Vtrum mors sit malum 90. Quod nec moriendum esse miserum sit 91. Mortem bonum esse probat. Quid sit mors. Quid sit interitus 99. Duę uię animorum e corpore exeuntium 99. Cigni morituri canunt dulcius. Quomodo quis emori consuescit 100. Concludit mortem esse bonum. Quod nihil potest mali esse in morte, etiam si animi intereant 101.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
