# Repertorium 484.130-160

Marko Marulić, Repertorium, 484.130 to 484.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/484.130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/484.130

Maledicta dies in qua natus sum. Excusatur subita mentis perturbatione hoc protulisse 172. Nabuchodonosor edixit: Quicunque maledixerit deum Israel, domus eius uastetur et ipse dispereat 197. Cadent in gladio principes eorum a furore linguę suę 202. Calumniam dilexit. Maledictio Samarię propter idola eius 203. Ab ea quę dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui 209. Audiui opprobrium Moab et blasfemias filiorum Ammon, quę exprobrauerunt populo meo etc. 211. Maledictio quę egreditur super faciem omnis terrę 213. Negantes in Deo iustitiam 216. Mollis 130. Amoue carnalitatem 135. Pluuia ponitur pro uoluptatum illecebris 152. Vsque quo deliciis dissolueris, fìlia uaga 176. Ve qui canitis ad uoces psalterii etc. 206. Decaluare et tondere super filios deliciarum tuarum, quoniam captiui ducti sunt ex te 208. Mulcta. Morte mulctati ex his qui uitulum adorauerant XXXIII milia hominum 14. Ego enim sum Deus fortis, zelotes uisitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me 12. Populi cadauera iacebunt in deserto, fìlii uagabuntur annis XL ob peccatum patrum eorum 22. Pater non occidetur pro filio, nec e conuerso. Pro mensura peccati erit plagarum modus 29. Iram Dei multis uerbis enarrat 30. Azotii percussi a Domino in secretiori parte natium 42. Damnatorum supplicia 54. Iezabel impietatis suę dedit poenas de fenestra pręcipitata, equorum conculcata calcibus, a canibus lacerata etc. 64. Flagella impii 104. Hęc est pars impii apud Deum: filii eius in gladio erunt, nepotes in fame etc. 105. Iudicare coram illo et expecta eum. Nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus ualde 107. Persecutorum punitio. Psalmus III 108. Damnatio Antichristi et suorum. Psalmus VIIII 109. Poena. Psalmus XXXVI 111. Iudei a Romanis per orbem dispersi. Psalmus LVIII. Daniel liberatur et inimici proiiciuntur leonibus. Psalmus LXIII. Iudeorum punitio. Psalmus LXVIII 114. Retributionem peccatorum uidebit. Psalmus XC 117. Delinquentes humiliauit, conuersos liberauit. Psalmus CV. Animaduersio in Pilatum et Herodem. Psalmus CVIIII 118.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
