Latin
488.9 to 488.11
Marko Marulić, Repertorium 488.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Mutatio rerum. Non ne duodecim sunt horę diei? XI. Malus. A Nazareth potest aliquid boni esse? I. Omnis enim qui male agit odit lucem et non uenit ad lucem, ut non arguantur opera eius etc. III. Tollunt lapides in Iesum qui malle cogitant, et cum iacere eos deliberant, id est cogitata implere, Iesus eis absconditur et fugit de templo cordis eorum VIII. Mandata. Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. Verba uitę ęternę habens VI. Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Et scio quia mandatum eius uita ęterna est. Quę ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater sic loquor XII. Si diligitis me, mandata mea seruate. Sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris XIIII.