# Repertorium 489.19-41

Marko Marulić, Repertorium, 489.19 to 489.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.19

IX. Qui prophetat, hominibus loquitur ad ędificationem et exhortationem et consolationem. Qui loquitur linguis, se metipsum ędificat. Volo autem omnes uos loqui linguis, magis autem prophetare XIIII. Mulieres in ecclesiis taceant, domi uiros suos interrogent XIIII. II: Docet modeste obiurgandum quem iam delicti penitet, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est II. Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter ędifìcationem uestram XII. AD GALATAS: Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit I. Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem Euangelium quod euangelizatum est a me, non est secundum hominem etc, sed per reuelationem Iesu Christi. Item loca per quę discurrens prędicauit I. Cum autem uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat etc II. Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tenteris VI. AD THESSALONICENSES I: Ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra II. Corripite inquietos V. AD THIMOTEVM I: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores in omni castitate IIII. II: Formam habe sanorum uerborum I. Secundum euangelium meum in quo laboro usque ad uincula quasi male operans; sed uerbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos etc II. Prędica uerbum, insta opportune, importune. Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Tu uero uigila, in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto IIII. AD TITVM: Tu autem loquere quę decent sanam doctrinam etc II. ACTVVM: Doctrinam ex hominibus per se dissolui, ex Deo uero durare semper V.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
