Latin
491.171 to 491.194
Marko Marulić, Repertorium 491.171-194
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquis tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere 48. Repentina mors Cornelii Senetionis diuitis. Mecoenatis damnat sententiam omiia mala eligentis, dum tamen uita supersit 50. Intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Dies iste, quem tanquam extremum formidas, ęterni natalis est etc. Hortatur ad mortem libenter subeundam 51. Quicquid facis, respice ad mortem 57. Mors malum non est 62. Mendacium. Nihil simulatio proficit 31. Magister. Obiurgatio. Doctor 2. Refellit Socratis dictum ad Archelaum asserentis se ob hoc ad eum docendum ire nolle, quod maius beneficium accepturus esset quam daturus 36. Quantum pręceptori debetur 41. Demetrius Cynicus: Plus prodesse, inquit, pauca pręcepta sapientis, dum in usu sint, quam multa, si illa non habeas ad manum 43. Pueri institutio 51. Periculosum pręcipere regibus. Amicissimi hominis filium Cambises peremit, cum ab eo ebrietatis argueretur 54. Rex Persarum Arpalo ipsum a crapula amice reuocanti liberos epulandos apposuit 54. Correptor aliorum quid obseruare debeat 57. Quare non sic uiuat, ut uiuendum pręcipit 61. Studiorum salutarium etiam citra affectum laudanda tractatio est 62. Zenon et Chrysippus maiora egerunt quam duces exercitus, quam magistratus et legis latores 64. Socrates Ephorum a foro subduxit, utiliorem componendis historiis ratus. Male enim respondent coacta ingenia: reluctante natura irritus labor est 73 . Quantum nobis contulerunt qui litteris sapientię pręcepta tradiderunt 80. Amici uitia si fers, facis tua 85. Malo ueris offendere quam placere adulando 86. Obiurgationi semper aliquid blande admisce. Plerique, cum stultis maledicunt, ipsi sibi conuitium faciunt. Perturpe est enim, quod obiicitur, in obiiciente cognosci. Secreto admone amicos, palam lauda. Vtilis educatio et disciplina mores facit 87. Plus prodest magistri uiua uox et conuictus quam sermo scriptus. Sic Zenonem Cleantes expressit 3. Doctor non passim omnes arguat, sed quibus sperat proficere. Cinici obuios quosque monebant 11. Gaudet profectu discipuli, tum ad perfectionem et in ea perseuerantiam hortatur 13.