Latin
492.60 to 492.91
Marko Marulić, Repertorium 492.60-91
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrum conducat adolescenti, ut armis pugnare perdiscat 103. Scythę non minus fugiendo quam insequendo pugnant 104. Socrates Alcydiadem uulneratum suis armis ab hostium ui protexit atque seruauit 157. Ad militiam tam mares quam foeminę instituendi. Militaris lex in timidos 212. Milites esse oportere in suos mansuetos, in alienos feroces 252. Tyrteus poeta nihili se pendere quenquam dicit, etiam si ditissimus sit, nisi qui optime se gerat in bello 268. Scythę in sagittando utraque manu utuntur 295. Gymnastica duplex: saltatio et luctatio 295. Luctationis genera. Pueri armis instruendi 296. Medicus. Fer tecum alexipharmacum, id est medicinam prohibentem mala, nequid aduersi aliquando patiaris 15. Plato animis, Esculapius corporibus medetur 79. Medici sufficientissimi euaderent, si ultra artis studium inter ęgrotos conuersarentur et ipsi ęgrotarent naturaque imbecilla essent 202. Morbi, nisi periculosissimi sint, pharmacis irritandi non sunt. Diligentia uictus corigendi et gubernandi sunt morbi 262. Erasistratus medicus Antiocum esse amore Stratonicę captum cognouit ex pulsus mutatione 400. Musica. Tibicines primi Marsias et discipulus eius Olympus Phrygius 19. Socrates etiam in senectute musicę studiosus 88. Cicadarum fabula. Musarum cantus 163. Phtongus est sonus consonantię aptus. Ex phtongis fit harmonia. Rhitmus est ordo quidam motionis et temporis 198. Musica moderata, quod durum est, mitigat, nimia effoeminat 203. Diapason 204. Sonorum genera, proportiones, consonantia. Concentibus morbi curati 247, 248. Harmonia, concentus. Rithmus numerus 272. Vt iuuenes bonis figuris et bonis cantibus assuescant, non turpibus 272, 274. Cantuum genera 279. Musica ad mores spectans 294. Conandum, ne pueri in cantibus et saltationibus noua unquam audeant imitari. Ęgyptii cantus et tripudia diis consecrant 296. Nequis noua inducat. Qui cantus uiris, qui foeminis conueniat 296. Cantores Dionysiaci cantu adolescentes trahant ad uirtutis cultum 298. Rhapsodi cartaminum cantores 301. Orpheus ad Apollinem grammaticus: Tu totum cęlum canora cithara temperas 353. Mors. Non mors timenda, sed uitium 132. Incertum, an mors sit summum bonorum, et tamen timetur, tanquam certum sit eam esse summum malorum. Socrates nulli se iniusta concessurum ob mortis metum dicit 170.