# Repertorium 492.92-114

Marko Marulić, Repertorium, 492.92 to 492.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/492.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/492.92

Neque in iudicio neque in bello uel mihi uel alteri omnia quibus uitemus mortem sunt facienda. Multo difficilius est prauitatem effugere quam mortem. In morte nihil mali esse: siue consopiatur anima siue transmigret 171. Non multi faciendum esse uiuere, sed bene uiuere. Subire decet et mortem et quoduis aliud supplicium, priusquam quicquam agamus inique 173. Quod non liceat sibi ipsi mortem inferre. Qui philosophię incumbit, magna cum fiducia expectat mortem, sperans, cum hinc migrauerit, maxima bona se consecuturum. Mortem nihil aliud esse quam animę a corpore solutionem 176. Sapientię compotes euademus, cum mortui fuerimus; dum autem uiuemus, nequaquam. Philosophorum meditatio est animum a corpore separare 177. Ridiculum est, si uir qui se in uita sic comparat, ut quam proxime ad mortem accedat, ea deinde adueniente perturbetur 177. Cygni morti proximi dulcius canunt 180. Socrates moriturus fìlios ac mulieres amoueri iussit, ut expeditius accederet ad uenenum 185. Menexenus de oratione funebri 186. Finis post senectutem unde. Mors leuissima senum 261. Laudatio in funere 296. Testator. Lex testamenti condendi. Intestatus 316. Quare animi a corporibus inuiti discedant. Qui hinc decędere gestierunt. Meditatio mortis. Cruciatus in morte 430. Mendacium. Quod etiam qui mentitur uera loquitur, quia quod est dicit 90. Vtrum delinquat grauius, num qui mentitur uolens an qui nolens. Hippias de mendacio 95. Mendacium omnes homines diique oderunt 198. Ad communem ciuitatis utilitatem interdum mentiendum 199. Mendacium interdum necessarium et pro pharmaco usurpandum ad subditorum utilitatem 211. Mendacem a republica excludendum 220. Infidus est qui sponte mentitur, qui non sponte amens 285. In fallaciam legati uel pręconis 319. Magister. Animus alitur disciplinis, sed cauendum, ne quod placet, noxium sit 81. Me huic dedo quasi Medeę ex Colchis, ut me dissoluat et, si uelit, elixet uel quodcunque aliud mauult, in me moliatur, modo optimum uirum efficiat. Et me illi committo, et si me excoriare uelit, excoriet, si modo pellis mihi mea non in utrem conuertatur ut Marsię, sed in uirtutem 91.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
