# Repertorium 498.138-152

Marko Marulić, Repertorium, 498.138 to 498.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/498.138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/498.138

Non minus pręceptor quam genitor amandus 41. Mirari se dicebat Plato, quod cum iuuenes cura et artificio similes hominum bestias efficiant, non iam potius curent, ne bestiarum similes homines euadant 137. Quo usque discipulus esse uellet interrogatus: Quo ad, inquit, meliorem ac peritiorem esse me non penitebit 137. Malus. Sulpitius nulli flagitiosissimo secundus 122. Demades reipublicę naufragium 58. Aristogytonem nullibi iocundius quam in carcere sibi uisendum dixit Phocion 60. Plato: Pręclara, inquit, ingenia, quemadmodum uirtutes maximas, eodem pacto uitia quoque maxima producere solent 94. Minę. Alcybiades, cum percepisset se a populo Atheniensi morte damnatum: At ego, inquit, ostendam illis Alcybiadem uiuere 32. Romani legatis Volscorum agrum bello ademptum repetentibus responderunt priores quidem Volscos arma sumpsisse, posteriores ea se deposituros 38. Mutuum. Cato sine foenore indigentibus mutuabat 65. Atticus pecuniam sine foenore, sine ulla stipulatione credidit 131. Mensura. Modius, qui Athenis medimnus 131. Mulier. Cornelię, uxoris Metelli, filię Scipionis, laus 37. Matronas defunctas laudandi mos 51. Phocionis uxoris modestia laudatur 61.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
