Latin
503.76 to 503.119
Marko Marulić, Repertorium 503.76-119
Unproofread scanNot analysed yet
Aemilius excusauit diuortium, quod solus quoque conscius esset, qua parte pedis se calceus offenderet 326. Cur Cato senior iam uxorem duxerit 326. Titus Gracchus ante uxorem Corneliam mori optauit 335. Metelli uerba de ineundis connubiis 337. Germani unica uxore contenti 347. Mithridatis uxor perfida 351. Corneliam duxit Sylla urbanitate eius delectatus. Lepidus nuncio de adulterio uxoris accepto moerore confectus periit 357. Quod uxor non solum crimine, sed etiam suspicione debet carere 367. Portia Bruti morte audita ardentis prunę haustu extinguitur 395. Ante decimum mensem a mariti interitu nubere non licebat 397. Octauię obseruantia in Antonium, quamuis ab eo contemneretur 403. Qui primus Romę uxorem repudiauit 409. Nerua lege prohibuit fratris sororisue filiam uxorem haberi 421. Vxor dignitatis nomen est, non uoluptatis 429. Miseria hominis. Thrausi natos plorant, mortuos lęti efferunt 111. Mores Scytharum 3. Ęgyptiorum ritus 14. Mores Cretensium 25. Medorum mores 65. Lydorum instituta 67. Persarum 91. Massagetarum 94. Getharum mores, Crestonum, Thracum reliquorum 111. Gallorum 185. Germanorum 347. Sueuorum ritus 373. Britannię ritus 374. Partorum mores 376. Pannonum ritus 403. Magnanimus. Zamarias, ne uiuus in militum potestatem ueniret, se ipsum cum regia domo concremauit 58. Seniores Romani se pro patria deuouent 186. Dion arce Syracusanis tradita maluit priuatus uiuere quam ut tyrannus dominari 200. Alexandrum Macedonia non capit 209. Pori regis capti magnanimitas 229. Curius aurum contempsit 245. Pyrrhus Romanis captiuos sine precio restituit, quod se de gloria tantum certare diceret. Fabricius nec auro motus nec uoce elephanti. Romani Cyneam dona ferentem non acceperunt 247. Fabricius Pyrrho medici sui perfidiam detexit, nolens cum illo dolo, sed uirtute certare 247. In Curio auri contemptus 250. Regulus persuasit, ne captiui commutarentur et ad supplicium rediit 256. Saguntini in ignem se et sua deiiciunt, cum a Poeno expugnarentur 265. Item Astapenses a Romanis obsessi 298. Scipio filium gratis recipere captum noluit ea lege, ut Antiocho pacem a Romanis conciliaret 315. Theoxena se et nepotes occidit, ne Philippo ludibrio essent 321.