# Repertorium 537

Marko Marulić, Repertorium, PAVLVS AD ROMANOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/537
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/537

Nobilis. Non est acceptio personarum apud Deum II. Non est distinctio Iudei et Gręci. Nam idem Dominus omnium X. Tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis oliuę factus es XI. Nauta. ACTVVM: Paulus prędicit nauigationem periculosam, et eam passi sunt prope Cretam. Eidem nocte reuelatum est omnes fracta naui euasuros in terram XXVII.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
