Latin
54.116 to 54.174
Marko Marulić, Repertorium 54.116-174
Unproofread scanNot analysed yet
Tharsis mare . Torrentes . Torrens dicitur, qui de pluuiis uel de montibus in ualles descendit . Qui dicunt aquas a Deo non esse creatas . Aquę super cęlos . Accusator. Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perueniunt ad interiora uentris . Appetitus. Exaltauit caput meum super inimicos meos . Anima. Quod de Hierusalem diximus, referamus ad animam nostram . Contra Manicheum, qui de eadem substantia esse animas hominum et bestiarum asseuerat . Animę principale non secundum Platonem in cerebro, sed secundum Christum in corde ,Homo interior . Anima inter carnem et spiritum,si carnem sequitur caro est, si spiritum, spiritus . . Qui ante conditionem mundi animas putant cum angelis in cęlesti Hierusalem fuisse uersatas . Mors animę peccatum . Animę robur Spiritus Sanctus . Inter animam et spiritum . . Sic diligat anima corpus ut Christu s Ecclesiam . Animę fouent corpora sua, ut corruptiuum hoc induat incorruptionem. Quomodo membra sumus Christi . Anima et corpus ---uir et uxor . Animas Deo uicinas fore, si corporeę labis nihil habuerint . Inter spiritum hominis et iumenti . Animę ante corpora . Spiritus reuertitur ad Deum qui fecit illum . Anima Syon . Cor pro anima . Lauda, anima mea, Dominum . Spiritus pro anima . Animę humane honor . Habitaculum. Doma Gręce, Latine tectum . Angeli. Cherub et Cherubin . Cheruibin scientię multitudo et notitia sacramentorum Dei, et thronus eius ac requies . Cherub Cherubin . Lapides igniti . Nuncii . Angeli sacerdotes . Vigil . Venti celi . Miliades angelorum . Gabriel, Raphael, Michael . Ecce uir Gabriel. Quomodo uir, si angelus . Angelis commissę prouincię . . Ioannes dictus angelus, id est nuncius . Serui patris familias . Angeli in custodiam deputati . Principatus cęlestium . Altitudo . Angeli custodes hominum . Currus Dei decemilibus multiplex . Cherubin . Equi boni . Aquę super cęlos. Qui facit angelos suos spiritus . Qui producit uentos de thesauris suis . Throni, dominationes, potestates, Seraphin, Cherubin . Apostoli. Euangelista. Quatuor facies uni .